- DECEMBER
- DECEMBERmensis nomen sic dicti, quod decimus esser a Martio, quem anni primum habuere Romani, Ab adulatoribus Commodi Imp. Amazcnius vocatus est, in honorem concubinae eius Martiae, quam pictam in Amazone diligebat, ut ex Aelio Lamprid. discimus: sed hanc appellationem diu non retinuit. Fuit in Vestae tutela. habuitque ex ordinatione Romuli dies 30. ex Numae constirutione 29. ex Iulii Caesaris instituto 31. Festa hoc mense celebrata sunt varia; Kalendis peractum fuit primum sacrum Fortunae muliebris, quod tamen inde translatum est in 2. Non. Quintileis: Nonis Fauni festum erat: 3. Idus Agonalis: 18. Kal. Ianuarii Sarurnalia: 14. Ka.. Ian. Opalia seu feriae Opis: 13. Kal. Ianurii Sigillariorum festum incipiebat. 12. Kal. Ian. Divalia erant seu Angeronalia: quo die Herculi quoque ac Cereri mulso libari et sue praegnante sacrificari consuevit: 11. Kal. Ian. feriae erant Laribus dedicatae: 10. Kal. Larentinalia: 9. Iuvenales ludi erant. Celebratum quoque hoc mense festum fuit, quod Septimontium dicebatur, sed quo die, incertum: Post Laurentialia eius Varro meminit, l. 5. de Ling. Lat. Vide Ioh. Rosin. Antiqq. Rom. l. 4. c. 16. Apud Athenienses Ποσειδεὼν dictus est, a Ποςειδὼν i. e. Neptunus, huic cnim Kalendae eius sacrae erant, Casaub. in Theophr. Char. ult. proin vocatae Ποςειδῶνος ἡμέρα i. e. Neptuni dies. Huius mensis die 5. Δήναια seu Dionysia τὰκατ᾿ ἀγροὺς; et d. 16. Α῾λῶα in Cereris honorem, obiêre, vide Franc. Rossaeum Archaeologiae Att. l. 2. c. 10. Apud Hebraeos, ante captivitatem Babylonicam, Mensis nonus, post illam Chisleu dictus est. Thom. Godwynus de ritibus Hebr. l. 3. c. 1. Eum gravidem mero Papin. Stat. l. 1. Syl. 6. v. 5.Et multc gravidus mero December,ob Saturnalia aliaque festa praefata, et curam Genii ad forum uberem hiemali tempore. Accedit quod tota hiems sacra erat Liberae, avam Liberi seu Bacchi sororem sancte cultam docet Cic. de Nat. Deor. l. 2. et ex toreumate argenteo vetere, cui insculpta quatuor anni tempora commentario illustravit Steph. Pigh. Casp. Barth. Animadvers. ad Stat. Hinc Decembrica Libertas, apud Durandum Ration. l. 6. c. 8. vide infra Kalendae.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.